I. 9De pilo pendet. De filo pendet.lxxii
Ἐκ τριχὸς κρέμαται, id est De pilo pendet. De re vehementer periculosa. Videtur natum ab historia illa Dionysii tyranni propter gladium de pilo in caput impendentem. Ad quod allusit Persius satyra tertia :
[Sat., 3, 40] Citatur hic versiculus apud Macrobium libro Saturnalium I ex Ennianorum Annalium libro III :Et magis auratis pendens laquearibus ensis
Purpureas subter cervices terruit.
[Sat., I, 4, 18] id est versabitur in summo discrimine. Hoc dicto non est aliud hodie vulgo tritius. Synesius in epistola quadam : Ἀπὸ λεπτοῦ, φασί, μίτου τὸ ζῆν ἠρτῆσθαι, [Epist., 4, 162a] id est Aiunt vitam de tenui pendere filo. Eodem pertinet dictum illud Laconicum, cujus meminit Plutarchus in Apophthegmatis Laconicis. Nam cum quispiam Lampen Aeginitam efferret tanquam longe ditissimum, propterea quod multa possideret navigia, Lacon quidam Οὐ προσέχω, ἔφη, τῇ εὐδαιμονίᾳ ἐκ σχοινίων ἠρτημένῃ [Ap. Lac., 234f] id est Nihil, inquit, moror felicitatem de funiculis pendentem, nimirum innuens nauticas opes incertas esse ac fortunae ludibriis obnoxias.Hac noctu filo pendebit Hetruria tota,