I. 1. Ipsi testudines aedite, qui cepistis. lxxxvii

His = Ad. 85, 86 confine proverbium refertur a Graecis scriptoribus :

Αὐτοὶ χελώνας ἐσθίεθ᾿ οἵπερ εἵλετε,

id est,

Qui prendidistis, iidem aedite testudines.

In eos jacitur, qui posteaquam inconsulte quippiam adorti sunt, aliorum implorant auxilium, quos suo negotio admisceant. Paroemiam ex hujusmodi quodam apologo natam existimant. Piscatores aliquot jacto reti testudines eduxerunt. Eas cum essent inter se partiti neque sufficerent omnibus comedendis, Mercurium forte accedentem invitarunt ad convivium. At is intelligens se nequaquam humanitatis gratia vocari, sed ut eos fastidito cibo sublevaret, recusavit iussitque ut ipsi suas testudines ederent, quas cepissent. Sunt autem auctore Plinio in Carmania populi, qui testudinum carnibus victitent, unde et nomen illis attributum χελωνοφάγοις. Apud quos affirmant inveniri testudines tanta magnitudine, ut earum testis casas integant.

Index Adagiorum