I. 9. Famis campus. lxviii

Λιμοῦ πεδίον, id est Famis campus. In civitates dicitur ingenti fame pressas. Est autem locus quispiam hoc nomine. Addunt, cum aliquando illic summa fame laboraretur, apud Athenienses oraculum admonuisse, ut famem loco designato certis piaculis placarent. Illi designarunt campum, qui est post aerarium. Atque hinc eum locum famis campum appellant.

Index Adagiorum