I. 9. Saguntina fames. lxvii

Saguntina fames consimili ratione in proverbium venit. Historiae meminerunt T. Livius, Valerius Maximus et M. Tullius in Philippicis. Est autem Saguntum Hispaniarum oppidum juxta flumen Hiberum societate foedereque conjunctum cum Romanis. Id longa Poenorum obsidione fameque eo redactum est, ut cives extructo in foro igni quicquid erat preciosarum rerum in eum conjicerent ac postremo seque suosque liberos eodem praecipitarent, ne venirent in hostium manus. Ausonius :

Jam, jam peresam, jam Saguntina fame

Lucaniacum liberet.

Graeci vehementem et intolerandam famem, quaeque λειποθυμίαν inducat, βούλιμον appellant et βουλιμιᾶν dicuntur, qui animo deficiunt praesertim ob inediam. Aristoteles sectionis VIII, problemate IV, quaerit, cur in frigore et hibernis mensibus homines magis βουλιμιῶσιν, nam hoc verbo utitur ; et quam Aristoteles vocat βουλιμίαν Theodorus vertit famem caninam. Mos erat olim apud Graecos famem virgis ex aedibus ejicere dicentes : Ἔξω βούλιμον, ἔσω πλοῦτον καὶ ὑγίειαν, id est Foras famem, intro divitias et sanitatem.

Index Adagiorum