I. 9. Fames Melia. lxvi

Λιμὸς Μηλιαῖος, id est Fames Meliaea. De fame extrema deque rebus difficillimis. Est enim Melus oppidum Thessaliae, quod Nicias, Atheniensium dux, obsedit expugnavitque non tam machinis bellicis quam fame. Haec ferme Suidas. Idem effert hoc pacto Λιμῷ Μηλίῳ, id est Fame Melia. Meminit hujus historiae Thucydides in quinto. Proverbium est apud Aristophanem in Avibus :

Τοὺς δ᾿ αὖ θεοὺς ἀπολεῖτε λιμῷ Μηλίῳ,

id est

Iterum deos fame enecatis Melia.

Index Adagiorum