I. 9. Matura satio saepe decipit, sera semper mala est. lxv

Columella De re rustica scribit hunc in modum : Sed cum omnia in agricultura strenue facienda sunt, tum maxime sementis. Vetus est agricolarum proverbium maturam sationem saepe decipere solere, seram nunquam, quin mala sint. Hactenus Columella. Admonet adagium in omni negotio maturandum esse neque paulo satius esse, occupare tempus legitimum quam serius aggredi. Veluti si quis admoneat, ut puer tenera adhuc aetate praeceptoribus committatur erudiendus. Consultius enim antevertere quam provectioribus annis tum demum incipere.

Index Adagiorum