I. 9. Ultra Epimenidem dormis. lxiv

Ὑπὲρ τὸν Ἐπιμενίδην κεκοίμησαι, id est Ultra Epimenidis somnum dormisti. In eos dicitur, qui perpetuum agunt otium. Historia de Epimenide, Cretensi theologo, extat in Noctibus Gellianis, extat et apud Diogenem Laertium. Is ambulando fessus in specum quendam subierat, illic obdormivit nec experrectus est a somno ante exactos annos XLVII. Meminit hujus Plinius lib. VII, cap. LII his verbis : Magna quidem fabulositate, quam equidem et in Gnosio Epimenide simili modo accipio. Puerum aestu et itinere fessum in specu septem et quinquaginta dormisse annis rerum faciem mutationemque mirantem velut postero experrectum die. Hinc pari numero dierum senio ingruente, ut tamen in septimum et quinquagesimum atque centesimum vitae duraret annum. Lucianus in Timone : Ὑπὲρ τὸν Ἐπιμενίδην γὰρ κεκοίμησαι, id est Nam ipsum etiam Epimenidem somno vicisti. Si quid habet veri Pythagorae μετεμψύχωσις, consentaneum est hujus Epimenidis theologi animam in sophisticos istos theologos demigrasse, qui tantum inanium somniorum invexerunt in orbem, quam multis vix sufficiat somnus in ducentos continuatus annos.

Index Adagiorum