I. 9. Endymionis somnum dormis. lxiii

Ἐνδυμίωνος ὕπνον καθεύδεις, id est Endymionis somnum dormis. In eos quadrabit, qui sese immodico somno saginant aut qui diuturno in otio versantur nec ullis se negotiis exercent, sed mollem feriatamque agunt vitam. Natum a fabula notissima Endymionis ; is erat puer adprime formosus ac Lunae adamatus. Cui quidem illa a patre Jove precibus impetravit, ut quicquid optasset, id ferret. Optavit Endymion, ut perpetuum dormiret somnum ἀθάνατος καὶ ἀγήρως μένων, id est immortalis perseverans et expers senii. Usus est hoc adagio Aristoteles decimo Moralium libro colligens neque otium convenire diis neque rursus ullam aliam actionem illis dignam videri praeter contemplationem. Porro cum constet inter omneis illos vivere, consentaneum est eosdem et agere quippiam. Neque enim, inquit, oportet eos Endymionis, ut aiunt, dormire somnum. Cicero libro De finibus quinto disserens id maxime nobis insitum a natura, ut agamus aliquid, Itaque, inquit, ne si jucundissimis quidem nos somniis usuros putemus, Endymionis somnum nobis nolimus dari idque, si accidat, mortis instar putemus. Idem Tusculanarum quaestionum libro primo : Quanquam qui leviorem faciunt, somni simillimam volunt esse. Quasi vero quisquam ita nonaginta annos velit vivere, ut, cum sexaginta confecerit, reliquos dormiat. Ne sues quidem id velint, non modo ipse. Endymion vero, si fabulas audire volumus, nescio quando in Latmio obdormivit, qui est mons Cariae, nondum, opinor, est experrectus.

Index Adagiorum