I. 9. Venia primum experienti. lxi

Συγγνώμη πρωτοπείρῳ, id est Venia primum experienti. Refertur a Diogeniano. Ignoscendum his, qui rudes novo quopiam in negotio incipiunt versari, si quid per imperitiam peccarint. Chrysostomus sententiam extulit in homilia quadam : Καὶ τῷ μὲν ἐν ἀρχῇ πεσόντι συγγινώσκομεν ἅπαντες διὰ τὴν ἀπειρίαν, id est Et ei, qui lapsus est in initio, veniam damus omneis ob imperitiam. Fertur et hoc Συγγνώμη τῷ πρῶτον ἁμαρτάνοντι, id est Venia primum delinquenti. Pindarus in hymnis τὰς δύο ἀμπλακίας φερεπόνους dixit, quod iteratum facinus non oporteat impunitum esse. Alibi retulimus Δὶς πρὸς τὸν αὐτὸν λίθον . Celsus libro Pandectarum I, titulo De legibus et senatu : Nam ad ea potius debet aptari jus, quae et frequenter fiunt et facile, quam ad ea, quae perraro eveniunt, quia quae semel aut bis, ut ait Theophrastus, accidunt, contemnunt legislatores. Theophrasti Graeca sic habent : Τὰ γὰρ ἅπαξ ἢ δὶς παραβαίνουσι νομοθέται.

Index Adagiorum