Adagiorum Chiliades

I. 1Faber compedes quas fecit, ipse gestet.lxxxvi

Ausonius in Trochaicis suis Terentiano proverbio confine quoddam subnectit et poetae metaphoram altera quadam interpretatur metaphora :

Tu molestus flagitator lege molesta carmina

Tibi quod intristi, exedundum est sic vetus verbum jubet,

Compedes, quas ipse fecit, ipsus ut gestet faber.

[Bis., 1, 4] Competit in eos, qui sibi ipsis auctores sunt malorum. Videtur autem e Theognide poeta sumptum, qui ait :

Οὔτις ἀνήρ, φίλε Κύρνε, πέδας χαλκεύεται αὑτῷ,

[Eleg., 539] id est

Vincula nemo sibi cudit carissime Cyrne.

Huic simile quiddam, humilius quidem, sed tamen aptum vulgo dicitur : Flagellum ipse paravit, quo vapularet. Idque sumptum a pueris aut servis, qui coguntur aliquoties ipsi parare virgas quibus vapulent.