I. 9. Aquilae senecta, corydi juventa. lvii

Ἀετοῦ γῆρας, κορύδου νεότης, id est Aquilae senecta, corydi juventa. De vivida viridique senecta, quae praestantior sit aliquorum juventa. Nam anus aquila praestat corydo aviculae etiam aetate integra. Citra allegoriam extulit Euripides in Andromache :

Πολλῶν νέων γὰρ κἂν γέρων εὔψυχος ᾖ Κρείσσων,

id est

Multis enim juvenibus antestat senex,

Cui mens adest generosa.

Index Adagiorum