I. 9. Aquilae senecta. lvi

Ἀετοῦ γῆρας, id est Aquilae senecta. In senes dicebatur bibaces magis quam edaces. Nam Plinius lib. X, cap. III, refert aquilas neque senio neque aegritudine oppetere, sed fame, in tantum superiore accrescente rostro, ut aperiri non queat. Eoque aquilam tantum in senecta bibere aut de praeda sanguinem sugere, cum nullae fere aves aduncis unguibus utantur potu praeter tinnunculum et milvum, quanquam hi quoque perquam raro bibant. Auctor Aristoteles libro De natura animalium octavo. Sed idem libro IX narrans de aquilae rostro eadem ferme quae Plinius ; addit huic rei datam fabulam, quae significat hoc ideo accidere aquilae, quod olim, cum homo esset, hospiti fecit injuriam. Terentius in Heautontimoroumeno : Visa vero est, quod dici solet, / Aquilae senectus. Verba sunt Syri adulantis hero quod pridie strenue bibisset in convivio. Est autem veluti peculiaris senibus bibacitas, sive quod natura frigus aetatis vini calore pensare desiderat sive quod vini hilaritas minuit senectutis molestiam. Unde Plato quoque cum juvenibus in totum interdixerit usum vini, viris moderatum permiserit, senibus largiores compotationes concedit. Tum cur senectus sit vinosior, causam reddit etiam Alexander Aphrodiseus in Problemate quarto ab ultimo, quod aetas ingravescens minuat calorem, vinum autem humectet simul et calfaciat. Unde et vulgo lac senum dicitur :

Fertur et prisci Catonis

Saepe mero caluisse virtus,

ut inquit Flaccus.

Index Adagiorum