I. 9. Illotis manibus. lv

Ἀνίπτοις χερσίν, id est Illotis manibus. A Diogeniano refertur pro eo, quod est irreverenter atque imparate. Translatum item a sacrorum puritate. Hesiodus in Operis et diebus vetat, ne quis mane Jovi libet vinum χερσὶν ἀνίπτοις, id est manibus illotis :

Μηδέ ποτ᾿ ἐξ ἠοῦς Διὶ λείβειν αἴθοπα οἶνον

Χερσὶν ἀνίπτοισιν, μηδ᾿ ἄλλοις ἀθανάτοισιν,

id est

Ne unquam mane Jovi vinum libaveris ardens

Illotis manibus neque divum praeterea ulli.

Ac ne vel amnem quispiam ingrediatur aut fontem χεῖρας ἄνιπτος, idem vetat, id est manibus illotis. Unde χέρνιβος apud Homerum crebra mentio. Ea vox perinde sonat, quasi dicat manuum lotionem, a qua rem divinam antiquitus auspicabantur atque etiam convivium utpote rem sacram. Gregorius cognomento theologus in Apologia de fuga sua in Pontum conjungit utrumque : Ἀνίπτοις χερσίν, ὅ δη λέγεται, καὶ ἀμυήτοις ποσὶ τοῖς ἁγιοτάτοις ἑαυτοὺς ἐπεισάγουσιν, id est Illotis, ut dici solet, manibus ac profanis pedibus semet rebus sacratissimis ingerunt. Caius libro Pandectarum I, titulo De origine juris, Si in foro, inquit, causas dicentibus nefas, ut ita dixerim, videtur esse, nulla praefatione facta judici rem exponere, quanto magis interpretationem promittentibus inconveniens erit omissis initiis atque origine non repetita atque illotis, ut ita dixerim, manibus protinus materiam interpretationis tractare ? Utrumque proverbium recte usurpabitur in eos, qui vel audacius vel parum instructi rebus his, quibus oportuit, negotium invadunt. Veluti si quis principis munus capessat nulla neque virtute neque sapientia neque rerum usu praeditus. Aut si divinas literas interpretari conetur Graecae, Latinae et Hebraicae linguae, denique et omnis antiquitatis rudis et imperitus, sine quibus non stultum modo, verum etiam impium est theologiae mysteria tractanda suscipere. Quod tamen, heu nefas, jam passim plerique faciunt, qui frigidis aliquot instructi syllogismis et puerilibus sophismatis. Deum immortalem, quid non audent ? Quid non praecipiunt ? Quid non decernunt ? Qui si possent cernere, quos risus vel potius quem dolorem moveant linguarum et antiquitatis peritis, quae portenta proferant, in quam pudendos errores subinde prolabantur ; nimirum puderet illos tantae temeritatis et vel senes ad prima literarum elementa redirent. Multi recte judicant absque dialecticae praeceptis, ut ne dicam sophisticis cavillis. Sapiebant mortales et prius quam deus istorum Aristoteles nasceretur. Nullus unquam sententiam alicujus intellexit ignarus sermonis, quo sententiam ille suam explicuit. Proinde divus Hieronymus cum constituisset arcanas interpretari literas, ne illotis, ut aiunt, pedibus rem tantam aggrederetur, quaeso, num sophisticis nugis instruxit ingenium ? Num Aristotelicis decretis ? Num his etiam nugacioribus nugis ? Minime. Quid igitur ? Inaestimabili sudore trium linguarum peritiam sibi comparavit. Quas qui ignorat, non theologus est, sed sacrae theologiae violator. Ac vere manibus pariter ac pedibus illotis rem omnium maxime sacram non tractat, sed profanat, conspurcat, violat.

Index Adagiorum