I. 9. Pyraustae interitus. li

Πυραύστου μόρος, id est Pyraustae interitus. In eos dicebatur, qui sibi ipsis exitium accersunt. Ait enim Zenodotus pyraustam insectum esse, quod lucernis advolet atque ita exustis alis concidat pereatque. Citat autem hunc ex Aeschylo senarium :

Δέδοικα μῶρον κάρτα πυραύστου μόρον,

id est

Magnopere stultum metuo pyraustae exitum.

Tradit eadem de pyrausta Aelianus De naturis animantium libro duodecimo citans eundem ex Aeschylo locum. Meminit de pyrausta et Plinius libro undecimo, capite trigesimosexto, Gignit, inquiens, aliqua et contrarium natura elementum, siquidem in Cypri aerariis fornacibus ex medio igni majoris muscae magnitudine volat pennatum quadrupes ; appellatur pyralis, a quibusdam pyrausta, aut, ut nonnulli codices habent pyrotus. Quandiu est in igne, vivit ; cum evasit longiore paulo volatu, tunc emoritur. Cujusmodi ferme tradidit Aristoteles tertio libro de animalibus e nive vetustiore vermem nasci, qui nive exemptus non vivat. Eum non vidimus in Alpibus. Quod si placet ad hoc referre adagium, conveniet et in eos, qui ὠκύμοροι sunt, id est qui celeriter intereunt. Nec invenuste deflecteretur in eos, qui nusquam vivere possunt nisi in propria patria. Si contingat agere peregre, rebus omnibus offenduntur.

Index Adagiorum