I. 1. Tute hoc intristi, omne tibi exedundum est. lxxxv

Non diversum superiori Donatus admonuit illud, quod apud eundem poetam legitur in Phormione : Tute hoc intristi, tibi omne est exedendum. Verba sunt Phormionis parasiti, qui quoniam fuerat auctor consilii de ducenda puella, aequum esse putat, ut suo periculo rem item expediat. Translatum putant ab alliato rusticorum mortario. Quae quidem sententia vel hodie quoque vulgo nostrati in ore est. Et altera huic simillima : Colo quod aptasti, ipsi tibi nendum est : id est, tu incipiundi auctor extitisti, nunc idem explices oportet.

Index Adagiorum