I. 9Fuere quondam strenui Milesii.xlix
Πάλαι ποτ᾿ ἦσαν ἄλκιμοι Μιλήσιοι, id est
Hoc senario notabant eos, qui a pristina fortuna defluxissent aut a majorum moribus degenerassent. Breviter in omneis quadrabit, qui desierunt esse, quod erant, facti deteriores : in senem, in pauperem factum e divite, in privatum qui quandoque regnarit, in obscurum qui aliquando floruerit. Origo proverbii varie narratur a Graecis. Quidam aiunt Milesios olim belli gloria praeter caeteros floruisse, adeo ut quoscumque bello lacesserent, eos superarent. Proinde Polycrates, Samiorum tyrannus, bellum quoddam gesturus, cum in animo haberet Milesios socios ad eam rem accersere, oraculum super eo negotio consuluit. Deus respondit :Fuere quondam strenui Milesii.
Alii diversam adferunt fabulam. Cum Cares bellum adversus quosdam molirentur statuissentque ejus gentis auxiliis uti, quae tum esset inter finitimos pollentissima, quidam Milesios accersendos censuerunt, alii cum Persis res componendas. Itaque consultus hac de re Apollo respondit modo dictum senarium. Dissipato per omnem Asiam oraculo Milesii propemodum omneis in praelio cum Persis collato caesi sunt. Itaque oraculum cum risu in proverbium abiit. Rursum alii scribunt Cares cum Dario belligerantes juxta vetus quoddam oraculum, quo monebantur, ut fortissimos auxilio advocarent, in Branchidas fuisse profectos atque ejus loci deum consuluisse, num Milesiorum auxiliis oporteret uti, atque eum respondisse quondam fortes fuisse Milesios, significantem videlicet eos jam imbelles esse et deliciis effeminatos. Verum hoc commentum ex ipsa temporis ratione coarguit Zenodotus. [Coll.] Siquidem hunc senarium legi apud Anacreontem, qui floruit aetate Cyri, Persarum regis, a quo Darius fuerit tertius. Angelus itaque Politianus maluit ad Milesiorum mores in mollitiem versos referre, quemadmodum facit et Athenaeus libro Dipnosophistarum XII. [Deipn., XII, *] Usurpat hoc adagium semel atque iterum Aristophanes in Pluto :Quondam fuere strenui Milesii.
[Plut.] id estΚαὶ πρὸς ἐπὶ τούτοις εἶπεν ἀποπέμπων ὅτι
Πάλαι ποτ᾿ ἦσαν ἄλκιμοι Μιλήσιοι,
Dicitur autem sub persona adulescentis, qui revocatus ab anu, quam pauper aliquando divitem emolumenti gratia coluerat, tunc dives effectus eandem exhaustam fastidit. Allusit eodem in Vespis jocans in senes :Ac praeter haec renuntiavit hoc quoque
Fuisse quondam strenuos Milesios.
[Vesp.] O qui quondam fortes fuistis in choreis, fortes in pugnis, et secundum hoc denique tantum viri pugnacissimi ; prius olim fuerunt, prius ista, nunc vero perierunt cygno magis cani jam. Aristophanes in Ranis notat Μιλήσια στρώματα, [Ran.] id est stragulas Milesias , ut deliciis effeminatorum. Usurpatur et a Synesio in epistola quadam ad philosophon mulierem significans sese a pristina felicitate redactum ad calamitatem.Ὦ πάλαι ποτ᾿ ὄντες ὑμεῖς ἄλκιμοι μὲν ἐν χοροῖς,
Ἄλκιμοι δ᾿ ἐν μάχαισιν,
Καὶ κατ᾿ αὐτὸ δὴ τοῦτο μόνον ἄνδρες μαχιμώτατοι·
Πρίν ποτ᾿ ἦν πρὶν ταῦτα, νῦν
Δ᾿ οἴχεταί γε, κύκνου πολιώτεροι δή, id est