I. 9. Herculanus nodus. xlviii

Ἡράκλειον ἅμμα, id est Herculeus nodus, pro vinculo artissimo atque indissolubili legitur apud eruditos. Seneca ad Lucilium : Unus tibi nodus, sed Herculeus restat. Sic enim vocat syllogismum, qui vix dissolvi posset. Quod in eos quadrabit, qui sunt artissima necessitudine copulati. Idque unde sit natum, Plutarchus propemodum indicat in Alexandri vita. Scribit enim Alexandrum Magnum subacto oppido Gordio, Midae regia, visere voluisse plaustrum illud celebre mirando artificio ex corni libro connexum. De quo talis fama apud barbaros increbuerat, ut quisquis ejus nodos explicuisset, ei totius orbis imperium portendi fatis. Alexander ense dissecuit. Aristobulus scribit eum facillime dissolvisse nempe adempto clavo, quo temoni jugum annectitur. Allusit huc Ausonius scribens Paulino suo Ne tu Alexandri Macedonis pervicaciam supergressus es, qui fatalis jugi lora, cum solvere non posset, abscidit et Pythiae specu, quod nefas erat patere, penetravit. Rursus ad eundem in carmine  :

Ocius illa jugi fatalis solvere lora

Pellaeum potuisse ducem reor, abdita opertis

Principiis et utroque caput celantia nodo.

Nodum autem eum, quem ostendit Hercules, religiosum ac sacrum apud priscos fuissse satis liquet ex iis Plinii verbis, quae sunt in Historia mundi lib. XXVIII, cap. VI : Ac vulnera nodo Herculis praeligare, mirum quantum ocior medicina est. Atque etiam quotidiani cinctus tali nodo vim quandam utilem habere dicuntur. Festus Pompeius ostendit antiquitus fuisse morem, ut nova nupta laneo cingulo praecingeretur vincto nodo Herculis, quem vir ominis gratia solvebat in lecto, ut et ipse felix esset in liberis suscipiendis, nam Hercules septuaginta liberos reliquit. Athenaeus libro XI tradit Heracliotas Boeotiae gentem hoc insigni a caeteris distingui, ὅτι ἔπεστιν ἐπὶ τῶν ὤτων αὐτοῖς ὁ λεγόμενος Ἡράκλειος δεσμός, id est quod super aures gestent vinculum, quod Herculanum dicitur. In consimilem sensum M. Tullius usurpavit trabali clavo actione in Verrem VII : Et ut hoc beneficium, quemadmodum dicitur, trabali clavo figeret, cum consilio causam Mamertinorum cognoscit. Meminit et Horatius clavorum trabalium.

Index Adagiorum