I. 9. Proterviam fecit. xliv

Erat hoc religiosum in nonnullis etiam aliis hostiis, ne quid ex sacris epulis relinqueretur, aut si quid reliquum esset, id igni absumeretur, quemadmodum Moyses tradit de agno paschali. Porro id genus sacrificii Romani proterviam appellant. Unde celebratur illud Catonis festiviter dictum in Albidium quendam, qui patrimonium universum luxu absumpserat unis exceptis aedibus, quae incendio conflagrarunt. Proterviam, inquit, fecit, propterea quod ea, quae comesse non potuerit, quasi combussisset. Auctor Macrobius libro Saturnalium secundo. Ad hoc facit quod apud Athenaeum libro VIII, Theocritus Chius Diocli gurgiti, qui devorato pisce calido dixit se coelum exussisse, Unum, inquit, illud tibi superest, ut mare ebibas, atque ita treis res omnium maximas confeceris : terram, mare, coelum. At quoties sumptus superat quaestum nec morbus decedit jam in naturam versus, quid superest, nisi ut ad malas artes vertant sese, quo luxui semper gliscenti suppeditet pecunia ? Atque haec est una non minima pestis Germaniae nostrae, praecipue apud eos, qui nobilitatis titulo gloriantur — quanquam sunt in his, qui nobilitatem fingunt, ut haec faciant impunitius, qui subornant, a quibus vocentur Jonckeri — jactant arces paternas, addunt plumam galero, pingunt clipeum, in quo dextra librans machaeram dissecet elephantem. Suscribunt epistolis suis treis literas : Equ. Si quis sit natus viculo quopiam, puta Ornithoplutus, dicto Isocomo, non se scribit Isocomensem, nam id plebeium est, sed Ornithoplutus ab Isocomo. Atque tum sibi jus esse putant indicere bellum, cui visum est. Si legum severitas coerceret talium juvenum intemperantiam, non essent tam multi, quibus supplicia vel infligere cogerentur, vel condonare. Per aleam enim, chartas, scorta, compotationes et otium venitur ad aes alienum, mox ad rapinas et sycophantias. Curritur in militiam, redeunt cum praeda non ab hostibus parta. His rudimentis exercitati nullum horrent facinus. Apud veteres erant leges sumptuariae atque adeo Corinthi, quae civitas erat caeteris corruptior, tamen lex erat opposita sumptuosius quam pro rei familiaris modo viventibus. Eam apud Athenaeum libro sexto Diphilus refert hisce versibus :

Τοιοῦτο νόμιμον ἐστί, βέλτιστ᾿, ἐνθάδε

Κορινθίοις, ἵν᾿ ἄν τιν᾿ ὀψωνοῦντ᾿ ἀεὶ

Λαμπρῶς ὁρῶμεν, τοῦτον ἀνακρίνειν πόθεν

Ζῇ καὶ τί ποιῶν· κἂν μὲν οὐσίαν ἔχῃ,

Ἧς αἱ πρόσοδοι λύουσι τἀναλώματα,

Ἐᾶν ἀπολαύειν τοῦτον ἤδη τοῦ βίου.

Ἐὰν δ᾿ ὑπὲρ τὴν οὐσίαν δαπανῶν τύχῃ,

Ἀπεῖπον αὐτῷ τοῦτο μὴ ποιεῖν ἔτι.

Ὅς δ᾿ ἂν δὲ μὴ πείθητ᾿, ἐπέβαλον ζημίαν.

Ἐὰν δὲ μηδ᾿ ὁτιοῦν ἔχων ζῇ πολυτελῶς,

Τῷ δημίῳ παρέδωκαν αὐτόν. Ἡράκλεις,

Οὐκ ἐνδέχεται γὰρ ζῆν ἄνευ κακοῦ τινος

Τοῦτον, συνίης, ἀλλ᾿ ἀναγκαίως ἔχει

Ἢ λωποδυτεῖν νυκτὸς ἢ τοιχωρυχεῖν

Ἢ τῶν ποιούντων ταῦτα κοινωνεῖν τισιν

Ἢ συκοφαντεῖν κατ᾿ ἀγορὰν ἢ μαρτυρεῖν

Ψευδῆ. Τοιοῦτον ἐκκαθαίρομεν γένος,

id est Hoc lege cautum est hic apud Corinthios :

Si quempiam obsonare semper splendide

Videmus, hunc rogamus, unde vivatet

Quid faciat operis ; si facultates habet,

Ut reditus harum solvere expensas queat,

Perpetimur illum perfrui bonis suis.

Sin forte sumptus superat ea, quae possidet,

Prohibemus huic, ne faciat hoc in posterum.

Ni pareat, jam plectitur mulcta gravi.

Sin sumptuose vivit is, qui nil habet,

Tradunt eum tortoribus. Proh Hercules,

Nec enim licet vitam absque malo ullo degere

Talem scias, sed est necesse aut noctibus

Abigere praedam aut fodere muros aedium

Aut haec patrantum jungier commercio

Aut in foro agere sycophantam aut perfidum

Praebere testem. Nos genus hoc mortalium

Ejicimus haec ex urbe velut purgamina.

At hodie Germania in non obscuris civitatibus fert hoc genus nepotes et ganeones, qui non solum nihil habent, verum etiam multis multa debent, neque cuiquam illorum dicitur Heus tu, unde suppetit res tuo luxui ? Quod si fieret, fortasse comperirent esse verum, quod scripsit Diphilus.

Index Adagiorum