I. 9. Lari sacrificant. xliii

Ἑστίᾳ θύουσιν, id est Lari sacrificant. In tenaces dicetur, qui de suis nemini quicquam impertiunt, aut in convivas edaces, qui nihil appositis epulis mittunt amicis neque quicquam faciunt reliquum. Nam antiquis religiosum erat ex iis, quae laribus immolabantur, aliquid foras efferre. Huc allusit Aristophanes in Pluto, apud quem Carion Mercurio obsecranti, ut aliquid sibi de sacrificio, quod intus agebatur, impertiant.

Ἀλλ᾿, inquit, οὐκ ἐκφορά

id est

Efferre nequaquam licet.

Item in eadem fabula mulieri volenti pro foribus spargere bellaria :

Ἔνδον γε, inquit, παρὰ τὴν Ἑστίαν ὥσπερ νόμος·

Οὐδὲν ἐκφέρειν

Πρεπῶδές ἐστιν, ἀλλὰ μᾶλλον εἰσφέρειν,

id est

Intus profecto, ut moris est apud Larem,

Nam nefas effere quicquam, inferre sed decet magis.

Apud Romanos auctore Plutarcho nefas erat mensam prorsus inanem tolli, vel quod innuerent semper aliquid reservandum in tempus posterum, vel ut assuescerent temperare cupiditati a praesentibus abstinentes, vel ut hoc pacto servorum animos sibi conciliarent, cum quibus mensam aliquo pacto communem habere viderentur, vel quod religiosum haberetur in sacris quicquam vacuum conspici. Porro mensa sacra quaedam res est. Cato libro De re rustica monet, ut vilica certis diebus Lari sacrificet pro copia addita foco corona. Huic diversum adagium fingi poterit Τῇ Ἑκάτῃ θύειν, id est Hecatae sacrum facere. Siquidem in hujus deae sacris ii, qui coenam inferebant, ipsi nihil inde gustabant neque quicquam auferebant praeter tumultum et fumum, ut inquit in Symposiacis Plutarchus. Idem fieri consuevit, si quid inferebatur reliquis diis, quos ἀποτροπαίους appellant. Torquebitur in eos, qui aliis consulunt, non sibi, aliis parant opes, ipsi non fruuntur.

Index Adagiorum