I. 9. De fructu arborem cognosco. xxxix

Ἐκ τοῦ καρποῦ τὸ δένδρον γιγνώσκω, id est E foetu cognosco arborem, e factis hominem judico. Quae paroemia etiam in Evangelicis literis extat, quemadmodum ostendimus in operis initio. Vestis sordida, rasus vertex, jejunium, oratio, frons tetrica folia sunt, quae saepenumero mentiuntur, quemadmodum illa ficus mentita est Christo, sed pro Christi gloria patienter tolerare infamiam, bene velle malevolis nec rependere injuriam, fructus est arboris bonae. Haec si quis constanter et alacriter praestat, arguunt animum sincerum. Nam simulatio nec diuturna potest esse nec fieri potest, quin alicunde cedens naturae prodat animi morbum.

Index Adagiorum