I. 9. Leonem ex unguibus aestimare. xxxiv

Ἐκ τῶν ὀνύχων τὸν λέοντα γινώσκειν, id est Ex unguibus aestimare leonem, est ex una quapiam conjectura negotium universum perpendere, ex paucis multa, ex minimis maxima conjicere. Natum videtur adagium a Phidia statuario, qui, sicut narrat Lucianus in Haeresibus, inspecto leonis dumtaxat ungui quantus esset totus leo perpendit totumque ex indicio unguis effinxit. Plutarchus in commentario De defectis oraculis videtur ad Alcaeum referre. Sic enim scribit : Οὐ κατ᾿ Ἀλκαῖον ἐξ ὄνυχος τὸν λέοντα γράφοντας, id est Non Alcaei more leonem ex unguibus depingentes, hoc est ex re minima maxima colligentes. Philostratus in vita Apollonii : Οἷον ἐξ ὄνυχος ἤδη ὁρῶ, id est Qualem ex ungui jam esse video. Basilius magnus ad Maximum philosophum : Εἰκόνες ὄντως τῶν ψυχῶν εἰσὶν οἱ λόγοι· κατεμάθομεν οὖν σε διὰ τοῦ γράμματος, ὅσον φασὶν ἐξ ὀνύχων τὸν λέοντα, id est Animi imago re vera est oratio. Proinde cognovimus te ex literis non aliter quam leonem, ut aiunt, ex unguibus. Fit autem hoc mathematica ratione, sicuti docet Vitruvius lib. III, ut ex membro vel minimo totius corporis modus colligatur. Quemadmodum Pythagoras Herculani corporis mensuram ex Pisano stadio, quod Hercules suis pedibus fuerat metatus, ratiocinatus est. Sic ex unius arteriae pulsu medici de tota hominis valetudine judicant, sic ex coma aut cingulo aut oculorum nutu totam hominis vitam licet conjicere. Sic ex unica epistola doctrinam omnem aestimamus, ex unico responso totam hominis sapientiam perpendimus.

Index Adagiorum