I. 9Solus currens vicit.xxxiii
Μόνος θέων ἐκράτει, id est Solus currens vicit. De iis, qui vincunt nemine contra certante. Translatum a stadiis. Nihil autem est negotii vincere, si nemo tecum certet. Concinne dicetur in eos, qui sibi placent, quasi pulchre causam suam probarint, cum nullus adsit, qui contra disputet. Lucianus in Imaginibus : Ῥᾷστον δέ, οἶμαι, τοῦτό ἐστι κατὰ τὴν παροιμίαν, μόνον θέοντα κρατεῖν, [Im.] id est Haud est difficile, juxta proverbium, cum solus curras, vincere. Affine illi, quod alias recensuimus, Ἐρήμην νικᾶν, id est Desertam causam vincere. Nec alienum ab illo Ἀκονιτὶ νικᾶν, id est Citra pulverem vincere . Et Ἀνιδρωτὶ νικᾶν id est Citra sudorem vincere, quorum alibi meminimus.