Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 831

I. 9Octapedes.xxxi

Ὀκτάποδες, id est Octapedes, Scythico proverbio dicebantur, qui duos possiderent boves et currum unum. Lucianus in Scytha sive Proxeno : Οἳ παρ᾿ αὐτοῖς ὀκτάποδες καλούμενοι, [Scyth.] id est Qui apud illos octapedes vocantur. Dici poterit per jocum in hominem, qui sibi locuples videatur, vel in eum, cui rusticanae sunt opes. Inter opes enim rusticanas praecipue recenset Hesiodus τὸν βοῦν ἀροτῆρα [Op., 405] id est bovem aratorem. Addit proverbio gratiam allusio ad scorpium, polypum, sepiam et teuthidem, octonis pedibus animantia et ob id Graecis dicta ὀκτάποδα. Scorpius etiam proverbio locum fecit Octapedem excitas. Siquidem hoc animal sub omni lapide dormire dicitur. Suidas ὀκτώπουν scribit per ω non per α. [Lex.]