I. 9. Thesaurus carbones erant. xxx

Ἄνθρακες ὁ θησαυρὸς πέφυκεν, id est Carbones thesaurus erant. In eos competit, qui spe sua frustrantur quique magnificis rebus expectatis meras nugas reperiunt. Ex eventu quopiam natum videtur, quo quispiam thesauri spe fodiens carbones defossos invenit. Eaque res in risum vulgique sermonem abiit. Nam antiquitus carbones in terra defodi solent ad indicandos agrorum terminos, propterea quod, ut testatur in opere De civitate Dei divus Augustinus, nulla res durabilior magisque perpetua quam carbones sub terra defossi. Lucianus in Zeuxide : Τὸ δὲ κατὰ τὴν παροιμίαν ἄνθρακες ἡμῶν ὁ θησαυρὸς ἦσαν, id est Verum juxta proverbium thesaurus noster carbones erant. Rursum in Philopseude : Τὸ γοῦν τοῦ λόγου ἐκεῖνο ἄνθρακες ἡμῖν ὁ θησαυρὸς πέφηνας, id est Proinde juxta id, quod dici solet, tu nobis, qui thesaurus credebaris, carbones extitisti. Idem in Timone de auro invento : Δέδια γοῦν, μὴ ἄνθρακας εὕρω ἀνεγρόμενος, id est Vereor itaque, ne expergefactus carbones reperiam. Rursum in Votis : Καὶ ἄνθρακές σοι ὁ θησαυρὸς ἔσται, id est Ac thesaurus tibi carbones fuerint. Alciphron in epistola quadam : Οὐ σποδός μοι πάντες οἱ θησαυροὶ γενήσονται; id est Nonne omneis thesauri mihi cinis erunt ?

Index Adagiorum