I. 1Dionysius Corinthi.lxxxiii
Διονύσιος ἐν Κορίνθῳ, id est Dionysius Corinthi. Proverbialis allegoria, qua significamus aliquem e summa dignitate atque imperio ad privatam humilemque redactum fortunam, quemadmodum Dionysius Syracusarum tyrannus expulsus imperio Corinthi pueros literas ac musicam mercede docuit. Cicero epistolarum ad Atticum libro IX : De optimatibus sit sane ita ut vis. [Att., IX, 9, 1] Sed nosti illud Διονύσιος ἐν Κορίνθῳ. Quintilianus Institutionum oratoriarum libro VIII : Est in exemplis allegoria, si non praedicta ratione ponantur. Nam, ut Dionysium Corinthi esse, quo Graeci omneis utuntur, ita plura similia dici possunt. [Inst., VIII, 6, 52] Hic Cicero, cum ait : Nosti illud et Quintilianus : Quo Graeci omneis utuntur, nimirum uterque vulgo jactatum fuisse significat. Caeterum unde natum sit adagium, Plutarchus aperuit in libello, cui titulus Περὶ τῆς ἀδολεσχίας, id est De futili loquacitate. Laudans enim breviter et graviter dicta commemorat et illud a Lacedaemonibus responsum regi Philippo bellum minanti ferocientique : Διονύσιος ἐν Κορίνθῳ. Quibus ubi rex rescripsisset, siquando in Laconiam duxisset exercitum, eversurum se Lacedaemonios, verbo dumtaxat responderunt : Αἴκα, id est Si. [Garr., 511a] Plato ter navigavit in Siciliam non sine sinistri rumoris aspergine. Unde Molon, qui inimicum in Platonem gerebat animum, dicebat non esse mirum, si Dionysius esset Corinthi, sed si Plato in Sicilia. Regem enim urgebat necessitas, Platonem sollicitabat ambitio. [Vit., III, 34]