Adagiorum Chiliades

I. 9Tenedia bipennis.xxix

Τενέδιος πέλεκυς, id est Tenedia securis. Conveniet aut in eos, qui nimium severe judicant ac puniunt, aut qui celeriter expediunt controversias et litium ambiguitates. Inde translatum, quod olim rex Tenedi securim gestans lites audire consuevit causaque judicata protinus eum, qui fecisset injuriam, securi percutere, aut quod Tenedius quidam rex legem tulit in adulteros, ut utriusque corpus securi concideretur, ejusque legis exemplum etiam in filium edidit. Proinde in nomismate jussisse insculpi altera ex parte securim, altera duos vultus ex eadem cervice prominentes. Cujus rei meminit et Stephanus in urbium catalogo. [Ethn., Meineke p. 615 « Τένεδος »] Plutarchus in commentario De Pythiis oraculis ostendit securim typum atque insigne fuisse Tenediorum, idque propter cancros, qui sunt apud illos in loco, qui dicitur Asterium. Verba Plutarchi, si quis forte requiret, sunt haec  : Ὥσπερ ἀμέλει Σελινούντιοί ποτε χρυσοῦν σέλινον ἀναθεῖναι λέγονται, καὶ Τενέδιοι τὸν πέλεκυν ἀπὸ τῶν καρκίνων τῶν γινομένων περὶ τὸ καλούμενον Ἀστέριον παρ᾿ αὐτοῖς· μόνοι γὰρ ὡς ἔοικεν ἐν τῷ χελωνίῳ τύπον πελέκεως ἔχουσι. [Def. orac.] Lucianus in Philopseude : Τοῦτ᾿ ἐκεῖνο ἥκειν γάρ μοι νομίσας πέλεκύν τινα κατὰ τῶν ψευσμάτων, [Philops] id est Ratus enim juxta illud, quod vulgo dici consuevit, securim quandam mihi venisse ad incidenda mendacia. Mihi videtur allusum ad Alexandri Magni factum, qui nodum insolubilem in Midae plaustro ense dissecuit, quemadmodum ostendimus alibi. Meminit et Pausanias in Phocicis, sed originem adagionis ad aliam fabulam refert. Scribit autem securim inter anathemata fuisse monumentum Periclyti, cujus pater Euthymachius Tenedius, qua de re vetusta ferretur fabula. Cycnon filium fuisse Neptuni ac regnasse in Colonis. Porro Colonae erant in terra Trojana contra insulam, cui nomen Leucophrys. Porro cum Cycnus haberet filiam nomine Hemitheam ac filium nomine Tennen ex Proclea (ea fuerat Clytii filia, soror Caletoris, quem Homerus in Iliados O tradit interfectum ab Ajace, quod is Caletor in Protesilai navim ignem injecisset) ; haec igitur cum esset defuncta, huic successit Philonome, Craugasi filia, quae cum adamaret Tennen ac rejecta fuisset, mentitur apud maritum, quod ipsa nolens ab eo fuerit de stupro sollicitata. Cycnus uxoris mendacio persuasus Tennen una cum sorore cistae inclusum abjicit in mare. Caeterum incolumes appulsi sunt in insulam Leucophryn, cui post a Tenne nomen versum sit Tenedos. Cycnus tandem ubi comperisset se deceptum, navigat ad filium simul et agniturus errorem suum et veniam deprecaturus. Cum autem appulisset Cycnus et navim ab arbore quapiam aut saxo religasset, Tennes prae iracundia securi funes incidit. Unde proverbium dici coeptum de iis, qui pertinaciter negarent aliquid. Hic est, qui Tenedia securi hoc aut illud incidere posset. Huic non dissimilis historia refertur in proverbio : Tenedius homo.