I. 9. Cicadam ala corripuisti. xxviii

Τέττιγα πτεροῦ συνείληφας, id est Cicadam ala corripuisti. Dicitur in eos, qui quempiam provocant minime ex usu suo. Lucianus in Pseudologista scribit Archilochum, poetam iambographum et ad maledicendum egregie instructum, ad hunc modum respondisse cuidam, a quo fuerat convicio provocatus : Τὸν τέττιγα πτεροῦ σενείληφας. Est autem hujus insecti mira quaedam et prodigiosa loquacitas maxime effervescente sole. Plinius negat iis vocem esse, sed stridorem cum tractu, eumque sonum emittit non alis quemadmodum muscae, apes, culices. Nam iis stridor simul cum volatu desinit, at cicadae si presseris alas, vehementius etiam perstrepit. Sed in pectore subesse ait duos specus attrituque membranae mobili accedente spiritu per hos e visceribus sonum aedi. Ergo quemadmodum si cicadam natura garrulam ala prehendas, clarius obstrepit, ita si poetico homini praebeas occasionem simultatis, non modo non tacebit, sed clarius obstrepet et omnem bilem chartis illinet atris. Proinde Platonem aiunt admonuisse, ne quis hominem poetam sibi faceret inimicum. Et Horatius genus irritabile vatum dixit.

Index Adagiorum