Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 826

I. 9Ab impiis egressa est iniquitas.xxvi

Concinit huic Hebraicum illud ex libro Regum primo, cap. XXIV, quod David nominatim etiam pro vetusto proverbio citat : Ab impiis egredietur iniquitas. [I Sam., 24, 14] Significat autem ab improbis semper mali quippiam exoriri, a bonis nihil malorum proficisci. Proinde nihil esse, cur Saul metuat, ne a se occideretur. Hoc facinus impium, non nisi ab impiis esse patrandum, se manus suas regia caede non inquinaturum. Porro proverbium, si quem hoc quoque juvabit, Hebraeo sermone pronuntiatur ad hunc modum מֵרְשָׁעִים יֵצֵא רֶשַׁע . Quandoquidem habent hoc peculiare pleraque proverbia, ut in ea lingua sonari postulent, in qua nata sunt ; quod si in alienum sermonem demigrarint, multum gratiae decedat. Quemadmodum sunt et vina quaedam, quae recusent exportari nec germanam saporis gratiam obtineant, nisi in his locis, in quibus proveniunt. Idem propemodum dicitur apud Graecos versu proverbiali :

Γνώμης γὰρ ἐσθλῆς ἔργα χρηστὰ γίγνεται,

[Noct. Att.] id est

Probis ab animis facta promanant proba.