I. 9. Mali corvi malum ovum. xxv

Κακοῦ κόρακος κακὸν ὠόν, id est Mali corvi malum ovum. Apte usurpabitur, quoties a malo praeceptore discipulus malus proficiscitur, ex improbo patre filius improbus, ex patria illaudata vir illaudatus, denique facinus sceleratum ab homine scelesto. Metaphoram alii referunt ad naturam animantis, quae nec ipsa est idonea cibis humanis nec ovum parit ad quicquam utile. Sunt qui dicant fieri, ut corvorum pulli parentes ipsos devorent, si forte non pascant illos ad satietatem et hinc ductum adagium. Alii malunt ad hujusmodi fabulam referre. Corax quidam primus Syracusis post mortem Hieronis instituit artem rhetoricen mercede profiteri. Cum hoc adulescens quidam Tisias hac lege pactus est, ut tum demum mercedem persolveret, ubi jam artem perdidicisset. Dein ubi jam arte cognita praemium reddere cunctaretur, Corax in jus discipulum vocat. Ibi juvenis hujusmodi dilemma proponit. Percontanti, quis esset artis finis, ubi Corax respondisset persuadere dicendo, Age, inquit, si persuadeo judicibus me nihil debere, non reddam, quia vici causam ; sin minus persuadeo, non reddam, quia non perdidici artem. At Corax Tisiae dilemma tanquam vitiosum et ἀντιστρέφον in discipulum retorsit ad hunc modum : Immo, inquit, si persuades, dabis, quia tenes artem et debes ex pacto ; sin minus, dabis, quia sententiis judicum damnatus. Quod commentum tam vafrum tamque callidum ubi judices audissent, admirati versutiam adulescentis succlamarunt : Κακοῦ κόρακος κακὸν ὠόν. Sunt qui narrent hoc succlamatum a corona circumstantium, cum alter alteri litem intenderet. Hujusmodi ferme leguntur in Prolegomenis in Hermogenis rhetoricen. Ex hac fabula, ni fallor, efficta est ea, quam narrat A. Gellius in Noctibus Atticis libro quinto, capite decimo de Protagora sophista et hujus discipulo Evathlo. Quae tametsi longiuscula est et in promptu sita, tamen quod omnium lepidissima videatur, non pigebit asscribere. Gellius igitur ostenso vitioso dilemmate, quod antistrephon vocant, propterea quod totidem verbis possit in adversarium retorqueri. Quale est, inquit, provulgatum illud, quo Protagoram sophistarum acerrimum usum esse ferunt adversus Evathlum, discipulum suum. Lis namque inter eos et controversia super pacta mercede haec fuit. Evathlus, adulescens dives, eloquentiae discendae causarumque orandi cupiens fuit. Is in disciplinam Protagorae sese dedit daturumque promisit mercedem grandem pecuniam, quantam Protagoras petiverat. Dimidiumque ejus dedit jam tunc statim, prius quam disceret, pepigitque, ut reliquum dimidium daret, quo primo die causam apud judices orasset et vicisset. Postea cum diutule auditor assectatorque Protagorae fuisset et in studio quidem facundiae abunde promovisset, causas tamen non reciperet tempusque jam longum transcurreret et facere id videretur, ne reliquum mercedis daret, capit consilium Protagoras, ut tum existimabat astutum : petere instituit ex pacto mercedem, litem cum Evathlo contestatur. Et cum ad judices conjiciendae consistendaeque causae gratia venisset, tum Protagoras sic exorsus est : Disce, inquit, stultissime adulescens, utroque id modo fore, uti reddas, quod peto, sive contra te pronuntiatum erit sive pro te. Nam si contra te lis data erit, merces mihi ex sententia debebitur, quia ego vicero ; sin vero secundum te judicatum erit, merces mihi ex pacto debebitur, quia tu viceris. At ea respondit Evathlus : Potui, inquit, huic tuae ancipiti captioni isse obviam, si verba ipse non facerem atque alio patrono uterer. Sed majus mihi in ista victoria proludium est, cum te non in causa tantum, sed etiam in argumento vinco. Disce igitur tu quoque, magister sapientissime, utroque modo fieri, uti non reddam, quod petis, sive contra me pronuntiatum fuerit sive pro me. Nam si judices pro causa mea senserint, nihil tibi ex sententia debebitur, quia ego vicero ; sin contra me pronuntiaverint, nihil tibi ex pacto debebo, quia ego non vicero. Tum judices dubiosum hoc inexplicabileque esse, quod utrimque dicebatur, rati, ne sententia sua, utramcumque in partem dicta esset, ipsa sese rescinderet, rem injudicatam reliquerunt, causam in diem longissimum distulerunt. Hactenus Gellius. Quid autem ? Annon optimo jure judices hoc saltem sententiae vice pronuntiare debuerunt : Κακοῦ κόρακος κακὸν ὠόν ? Narrat eandem fabulam L. Apuleius in Floridorum libris, non dicam copiosius neque enim potest copiosius referri quam a Gellio denarrata est, sed tamen florulentius et, ut ita dixerim, picturatius. Meminit Evathli Aristophanes in Fucis atque item in Acharnensibus.

Index Adagiorum