I. 9Rudem accipere. Rude donare.xxiv
Rudem accipere pro dimitti a munere. Rude donare pro dimittere crebriter apud idoneos auctores obvia sunt. Inde ducta metaphora, quod antiquitus gladiatores, quibus permissum erat a gladiatorio munere cessare, rude donati dicebantur. Ea cessatio dabatur virga, quam rudem appellabant ; unde hoc modo dimissi rudiarii vocantur. Proinde quicumque a munere quovis in otium restituuntur vel ob aetatem vel ob imbecillitatem, rudem accepisse dicentur. Horatius in prima epistola :
[Epist., I, 1, 2] Item Juvenalis :Spectatum satis et donatum jam rude quaeris,
Maecenas, iterum me antiquo includere ludo ?
[Sat., VII, 171] Ovidius :Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt
Consilia.
[Trist., IV, 8, 23] M. Tullius Philippicarum secundo : Tam bonus gladiator rudem tam cito accepisti ? [Phil., 2, 74] Lepidior erit metaphora, si longule traducatur, veluti si quis adhortetur quempiam, ut a studiorum laboribus abstineat sibique rudem impartiat, aut qui vitam aulicam reliquerit, eum aulicae vitae rudiarium appellemus. Huic ferme contrarium videtur quod ait Fabius acutae eloquentiae candidatus, quanquam equidem hoc loco legendum arbitror avitae pro acutae, et bonarum literarum candidatus. [Inst., VI, pr., 13] Lepidior erit metaphora, s Nam candidati proprie dicuntur, qui magistratum ambiunt. Quod si transferatur alio, transibit in proverbii speciem.Sic igitur tarda vires adimente senecta,
Me quoque donari jam rude tempus erat.