I. 9. Veriora iis, quae apud Sagram acciderunt. xxiii

Ἀληθέστερα τῶν ἐπὶ Σάγρᾳ, id est Veriora iis, quae apud Sagram acciderunt. Dictum olim in incredulos quique non nisi magno malo docti credunt. Refertur a Strabone libro Geographiae sexto. Post Locros, inquit, Sagra fluvius labitur, in cujus ripa Castoris et Pollucis arae sitae sunt, ad quas decem Locrorum milia una cum Rheginis adversus Crotaniatas numero centies ac tricies mille Marte collato victoriam reportarunt. Ex quo eventu natum est in incredulos adagium : Ἀληθέστερα τῶν ἐπι Σάγρᾳ, id est Veriora iis, quae apud Sagram acciderunt. Addidere plerique quo die certamen initum est iis, qui in Olympiis erant, eum belli eventum nuntiatum fuisse ; tanta celeritate nuntiatae pugnae veritas comperta est. Meminit hujus pugnae Justinus libro XX, tametsi de numero occisorum a Strabone dissentit. Meminit et Eustathius in Boeotiam Homeri additque dici solitum de rebus verissimis quidem illis at non creditis. Postremo meminit et M. Tullius libro De natura deorum II : Nam de Sagra, inquit, Graecorum etiam est vulgare proverbium, qui quae affirmant certiora esse dicunt quam illa quae apud Sagram.

Index Adagiorum