I. 9. Ibyci grues. xxii

Αἱ Ἰβύκου γέρανοι, id est Ibyci grues, Graecis in proverbium abierunt, quod dici consuevit, quotiens sceleribus novo quodam et improviso casu proditis scelesti poenas dant iis, quos laeserunt. Id ex hujusmodi quodam eventu natum memorant. Ibycus poeta quidam, cum in latrones incidisset jam occidendus, grues forte supervolantes obtestatus est. Aliquanto post tempore, cum iidem latrones in foro sederent rursumque grues supervolarent, per jocum inter se susurrabant in aurem : Αἱ Ἰβύκου ἔκδικοι πάρεισιν, id est Adsunt Ibyci ultores ; eum sermonem assidentes in suspicionem rapuerunt maxime desiderato jam pridem Ibyco. Rogati quidnam sibi vellet ea oratio, haesitanter atque inconstanter responderunt ; subjecti tormentis facinus confessi sunt. Atque ita velut gruum indicio poenas Ibyco dederunt ac potius suo ipsorum indicio, ut dicitur, perierunt. Hujusmodi ferme Plutarchus in commentario De futili loquacitate. Meminit hujus adagii Ausonius in monosyllabis :

Ibycus ut periit, vindex fuit altivolans grus.

Extat super hac re Graecum epigramma titulo Antipatri, quod non gravabimur adscribere :

Ἴβυκε, ληϊσταί σε κατέκτανον ἔκ ποτε νήσου

Βάντες ἐρημαίην ἄστιβον ἠϊόνα,

Πόλλ᾿ ἐπιβωσάμενον γεράνων νέφος, αἵ τοι ἵκοντο

Μάρτυρες ἄλγιστον ὀλλυμένῳ θάνατον.

Οὐδὲ μάτην ἰάχησας, ἐπεὶ ποινῆτις Ἐριννὺς

Τῶνδε διὰ κλαγγὴν τίσατο σεῖο φόνον

Σισυφίην κατὰ γαῖαν, ἰὼ φιλοκερδέα φῦλα

Ληϊστέων, τί θεῶν οὐ πεφόβησθε χόλον;

Οὐδὲ γὰρ ὁ προπάροιθε κτανὼν Αἴγισθος ἀοιδὸν

Ὄμμα μελαμπέπλων ἔκφυγεν Εὐμενίδων.

Vertissem et hos versus meo more, ni commodum Petrus Aegidius Antverpiensis, hospes meus, immo Pylades meus et si quid hoc quoque usquam est amicius, jam Latinos fecisset ac mea quidem sententia feliciter. Eos asscribam simul et hoc laboris haud illibenter effugiens et incomparabilis amici mentionem cupide arripiens :

Quondam ad desertum venientes, Ibyce, litus

Vitam praedones eripuere tibi,

Saepe gruum nubem imploranti, quae tibi testes

Advenere, necis cum morerere tuae.

Attamen haud frustra, siquidem clangore volucrum

Sisyphio caedem est Eumenis ulta solo.

Latronum genus heu cupidum lucri atque rapinae,

Cur vos nequaquam terruit ira deum ?

Quando nec Aegisthus, vatem qui occiderat olim,

Atrarum occursus fugerat Eumenidum.

Meminit hujus poetae Marcus Tullius libro Tusculunarum quaestionum quarto, cujus poema maxime lascivum fuisse testatur.

Index Adagiorum