I. 9. Volantia sectari. xxi

Huic affine est, quod usurpat Aristoteles tertio τῶν Μετὰ τὰ φυσικά libro : Τὰ πετόμενα διώκειν, id est Volantia sectari. Loquitur autem de vehementer obscuris et quae difficillimum sit, pervestigare. Cui non dissimile est illud :

Est aliquid quo tendis et in quod dirigis arcum ?

An passim corvos sequeris testaque lutoque ?

De iis, qui nullum certum vitae scopum sibi proponunt, sed ex tempore vivunt ad quamvis occasiones mutabiles.

Index Adagiorum