I. 9. Aquila in nubibus. xx

Ἀετὸς ἐν νεφέλαις, id est Aquila in nubibus, plerique interpretantur de re magna quidem illa, sed quam non facile assequaris ; alii de iis, qui longe reliquis praecellunt. Aristophanes in Equitibus :

Ὧιπερ ἥδομαι,

Ὡς ἐν νεφέλῃσιν αἰετὸς γενήσομαι,

id est

Gaudeo istoc nomine,

Quod aquila fiam in nubibus videlicet.

Verba sunt populi Atheniensis promittentis sibi futurum, ut orbi universo imperet. Et paulo inferius in eadem comoedia tanquam oraculum pronuntiatur :

Αἰετὸς ὡς γίγνει καὶ πάσης γῆς βασιλεύεις,

id est

Quippe aquila es terraeque omnem dominaris in orbem.

Dicuntur et haec de populo Atheniensi, nisi forte placet allusio ad spes hujus principatus inanes. Rursum in Avibus : Αἰετὸς ἐν νεφέλῃσι γενήσεαι, id est Aquila in nubibus fies. Interpres admonet alludere poetam ad oraculum quondam Atheniensibus redditum, quo praedicebatur futurum, ut Athenienses tanto intervallo reliquas urbes superarent, quanto aquila in nubibus reliquis avibus esset sublimior. Pindarus item in Nemeis, quem locum modo attigimus, se vocat aquilam, Bacchylidem aemulum graculum, videlicet quod illum immenso vinceret intervallo :

Αἰετὸς ὠκὺς ἐν πετανοῖς

Ὃς ἔλαβεν αἶψα, τηλόθεν μεταμαινόμενος,

Δαφοινὸν ἄγραν ποσί·

Κραγέται δὲ κολοιοὶ ταπεινὰ νέμονται.

Quorum carminum haec est sententia : Aquila pernix inter volucres, quae repente advolans eminus corripuit cruentam praedam. Loquaces autem graculi humi pascuntur.

Index Adagiorum