I. 9Uno ore.xvii
Uno ore pro summo consensu passim apud auctores obvium est. Terentius : Uno ore omneis omnia / Bona dicere. [Andr., 96] M. Tullius in sermone De amicitia : Una est enim amicitia in rebus humanis, de cujus utilitate omneis uno ore consentiunt. [Amic., 86] Seneca, Epistolarum lib. XI, epistola LXXXII : In tanta judiciorum diversitate referendam bene merentibus gratiam omneis uno tibi, quod aiunt, ore affirmabunt. [Luc., 81, 31] Aristophanes in Equitibus :
[Eq., 670] id estΟἱ δ᾿ ἐξ ἑνὸς στόματος ἅπαντες ἀνέκραγον,
Plato libro De legibus primo : Μιᾷ δὲ φωνῇ καὶ ἐξ ἑνὸς στόματος πάντας συμφωνεῖν, [Leg., I, 634e] id est Una voce et ex eodem ore omneis concinere. Idem libro De republica secundo : Πάντες γὰρ ἐξ ἑνὸς στόματος ὑμνοῦσιν ὡς καλὸν μὲν ἡ σωφροσύνη τε καὶ δικαιοσύνη, [Rep., 364a] id est Omneis enim uno ore praedicant, quod honesta res sit et modestia et justitia.Ore universi clamitant uno simul.