I. 9. Ambabus manibus haurire. xvi

Ἀντλεῖν ἀμφοτέραις, id est Haurire ambabus, subaudi manibus. De iis dici consuevit, qui summo conatu quippiam agunt. Itidem Aristophanes in Equitibus :

Κἀμφοῖν χερσὶν

Μυστιλλᾶται τῶν δημοσίων,

id est

Utraque manu bona dispergens publica sugit.

Huic confine est illud Homericum ex Iliados H :

Οἶδ᾿ ἐπὶ δεξιά, οἶδ᾿ ἐπ᾿ ἀριστερὰ νωμῆσαι βῶν,

id est

Novi equidem clipeum dextra laevaque movere.

Invenitur et illud : Ἀμφοῖν δωρούμενος, id est Ambabus manibus largiens, id est affatim et prodige aut etiam perbenigne. Plato in Sophista : Καὶ τὸ λεγόμενον οὐ τῇ ἑτέρᾳ ληπτέον, οὐκοῦν ἀμφοῖν χρή, id est : Et quod dici solet, nequaquam altera prendendum manu, quin magis ambabus. Nonnihil ab hac forma recedere videtur, quod scriptum est apud Aristidem in Cimone, qui citat hunc locum ex hymno poetae cujuspiam :

Μέγα δ᾿ ἔστενεν Ἀσία ὑπ᾿ αὐτῶν

Πληγεῖσ᾿ ἀμφοτέραις χερσὶ κράτει πολέμου,

id est Graviter autem gemuit Asia ab illis percussa ambabus manibus robore belli. Vicinius illud, quod est apud eundem in oratione Panathanaica : Ὁ δὲ ἀμφοτέρᾳ τῇ χειρὶ παρῆν ἄγων τοὺς μέχρι τῆς Ἀττικῆς Ἕλληνας ὁμοῦ καὶ βαρβάρους, id est At ille utraque aderat manu ducens usque ad Atticam Graecos simul ac barbaros. Quanquam hoc loco potest etiam citra figuram dictum accipi, ut intelligamus vel de terrestribus pariter ac maritimis copiis vel de barbaris ac Graecis. Quandoquidem et militum manum dicimus ut apud Vergilium : Juvenum manus emicat ardens. De plena manu dictum est alias, quod Graeci dicunt ὀμπνίᾳ χειρί, quasi dicas divite manu, unde et Cererem ὄμπνιον cognominant, quemadmodum nos almam, quod affatim alat, et ὄμπνιον ὕδωρ, quod copiose nutriat.

Index Adagiorum