Adagiorum Chiliades

I. 9Aureos montes polliceri.xv

Χρυσᾶ ὄρη ὑπισχεῖσθαι, id est Aureos polliceri montes. Proverbialis hyperbole de iis, qui immensa promittunt spesque amplissimas ostentant. A Persarum arrogantia ducta, qui propter auri venas montes aureos jactabant. Plautus in Sticho :

Neque ille sibi mereat Persarum

Montes, qui esse aurei perhibentur.

[Stich., 24] Atque idem in Milite in eandem sententiam dixit argenti montes :

Tum argenti montes non massas habet.

[Mil., 1065] Terentius in Phormione :

Is senem per epistolam

Pellexit, modo non montes auri pollicens.

[Phorm., 67] Quo quidem loco illud obiter admonendum arbitror, quod opinor vulgus interpretum latere modo non dictum pro eo, quod est apud Graecos μονονουχί id est tantum non. Id perinde valet quasi dicas propemodum. Nam tantum non Graecanico more reperies tum apud Livium [Hist., IV, 2, 12] tum apud Suetonium [Tib., 11, 1] neque semel apud Valerium Maximum. [Fact. Dict., I, 8, 10] Apuleius in prima actione Apologiae suae : Qui si est avaritia egenus et ad omne lucrum inexplebilis, nec montibus auri satiabitur. [Apol., 20] Divus Hieronymus in Rufinum : Ut cum montes auri pollicitus fueris, ne scorteum quidem nummum de thesauris tuis proferas. [Ruf., 3, 39] Aristophanes ἐν Ἀχαρνεῦσι

Κἄχεζεν ὀκτὼ μῆνας ἐπὶ χρυσῶν ὀρῶν,

[Ach., 82] id est

Menses et octo cacavit in auri montibus.

Cacavit dixit pro desedit, lascivia comediae veteris. Phoenix Colophonius apud Athenaeum lib. XII de Nino rege praedivite loquens ex monte fecit mare. Ait : Ὅστις εἶχε χρυσίου πόντον, [Deipn., XII, 530e] id est Mare possidens auri. Paulo diversius dixit Salustius in Catilinario : Maria montesque polliceri coepit. [Cat., 23, 3] At eundem modum Persius : Magnos promittere montes, ut hyperbole magnitudinis sit non in aureis, sed simpliciter in ipsis montibus. [Sat., 3, 65]