I. 9. Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. xiv

Ὤδινεν οὖρος, εἶτα μῦν ἀπέκτεκεν, id est

Mons parturibat, deinde murem prodidit.

Senarius proverbialis dici solitus in homines gloriosos et ostentatores, qui magnificis promissis tum vultus vestitusque auctoritate miram de se movent expectationem, verum ubi ad rem ventum est, meras nugas adferunt. Utitur hoc adagio Lucianus in libello, cui titulus Quemadmodum oporteat historias conscribere. Dicit enim sic reclamari a vulgo in Cupidinem Herculis aut Titanis personam assumentem ὤδινεν ὄρος. Athenaeus in Dipnosophistis libro decimo quarto refert, quod Tachas, rex Aegyptiorum, hujusmodi scommate tetigerit Agesilaum, Lacedaemoniorum regem, cum ad eum venisset suppetias illi laturus in bello : Ὤδινεν ὄρος, Ζεὺς δ᾿ ἐφοβεῖτο, τὸ δ᾿ ἔτεκεν μῦν, id est Parturiit mons, Jupiter autem metuit, at ille peperit murem. Erat autem Agesilaus pusillo corpore. Porro dicto offensus respondit : Φανήσομαί σοι ποτὲ καὶ λέων, id est Atqui aliquando tibi videbor leo. Post evenit, ut exorta seditione apud Aegyptios, cum Agesilaus non adesset regi, coactus sit ad Persas fugere. Porro Graecis videtur esse carmen anapesticum. Utitur et Horatius in Arte poetica :

Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu ?

Parturient montes, nascetur ridiculus mus.

Porphyrion ex Aesopi apologo quopiam natum existimat ; is fertur ejusmodi. Cum olim quidam rudes atque agrestes homines viderent in monte terram intumescere moverique, concurrunt undique ad tam horrendum spectaculum expectantes, ut terra novum aliquod ac magnum portentum ederet monte nimirum parturiente foreque, ut Titanes rursum erumperent bellum cum diis redintegraturi. Tandem ubi multum diuque suspensis attonitisque animis expectassent, mus prorepsit e terra moxque risus omnium ingens exortus.

Index Adagiorum