I. 9.Larus parturit.xiii
Κέπφος ὠδίνει, id est Cepphus parturit. Antiquitus dicebatur in eos, qui pollicerentur ingentia, nihil dignum promissis exhiberent. Aiunt cepphum sive cemphum aviculam esse stupido ingenio, unde et in proverbium stoliditatis abiit. Quam nonnulli larum appellant, alii, quorum est Theodorus Gaza, fulicam vertunt, eam vivere spuma marina, plumis ac pennis esse copiosis, corpore pusillo, cum parturit vociferari. Hinc natum proverbium Larus parturit, ubi quis magna prae se fert pusilla praestiturus. Haec ferme scribit interpres Aristophanis in comoediam Pacem. Hesychius tradit esse avem levissimam circa mare versantem, quae facile vento moveatur eoque hominem inconstantem ac levem cepphon dici. [Lex.] Plinius lib. VIII, cap. decimonono meminit cephi quadrupedis, quod Pompeius ex Aegypto deportatum Romanis ostenderit, cujus pedes posteriores humanis pedibus, priores manibus erant similes. [Hist. Nat.] Id negat postea Romae visum. Verum id quidem nihil ad proverbium.