I. 9. A mortuo tributum exigere. xii

Ἀπὸ νεκροῦ φορολογεῖν, id est A mortuo tributum exigere, dicebantur, qui per fas nefasque divitias undecumque congerunt. Citat Aristoteles libro Rhetoricorum secundo : Κἂν ἀπὸ νεκροῦ φέρει, id est Vel a defuncto vectigal aufert, ostendens dici solitum in eos, qui turpiter undecumque lucrum aucuparentur e rebus minutis ac sordidis veluti Vespasianus e lotio, aut e turpibus velut e lenocinio quaestuque corporis, aut cum a quibuslibet extorquetur : ab amicis, a tenuibus, a mendicis, postremo vel a mortuis. Probro datum est Romanis principibus quod suffossis Corinthiorum monumentis aera Corinthia sustulerunt, ipso etiam vocabulo rei turpitudinem exprobrante. Nam ad eum sublata modum νεκροκορίνθια, dicta sunt. Attici φόρον vocant emolumentum sive vectigal, quod ex re quapiam fertur, etiam pecuniarium. Qui praedas hujusmodi colligunt φορολόγους appellant, invisum omnibus hominum genus et optime jure invisum. Deductum est autem φόρο a verbo φέρειν, quod est ferre, a quo Latinis quoque dictum fenus ; qua voce veteres non utebantur nisi de proventu terrae, quae veluti gratissima debitrix pro singulis granis aliquoties centena reddidit. Siquidem praeter naturam est, quemadmodum in Politicis scripsit Aristoteles, ut pecunia pecuniam pariat. At hodie res adeo recepta est apud Christianos, ut contemptis agricolis, quo non aliud hominum genus vel innocentius vel magis necessarium reipublicae, feneratores propemodum inter ecclesiae columina habeantur, cum usuram prisci quoque mortales illi damnarint, ethnicorum etiam leges moderentur et coerceant, Hebraeorum prorsus interdicant, sanctorum pontificum decreta detestentur ac modis omnibus insectentur. Non quod peculiariter infensus sim feneratoribus, quorum artem video probe defendi posse, nisi patrum auctoritas olim eam damnasset. Praesertim, si respicias ad horum temporum mores, citius feneratorem probarim quam sordidum hoc negotiatorum genus, qui technis, mendaciis, imposturis, fucis undecumque venantur lucellum, hic coementes, ut ibi pluris duplo vendant, aut monopoliis expilantes miseram plebem, et tamen hos nihil aliud agentes in vita poene solos honestos ducimus. Opinor hoc proverbium aut idem aut certe vehementer cognatum esse illi, quod alibi retulimus :

Αἰτεῖ γε καὶ τοὺς ἀνδριάντας ἄλφιτα,

id est

Ipsis farinas poscit a statuis quoque.

Per jocum enim pro vectigali farinas posuit, quod ad cibum referantur omnia et defunctis signa ponebantur memoriae causa. Proinde qui vectigal hinc quoque corradit, is a mortuis extorquere videtur. Apud veteres autem magna fuit sepulturae religio et sepulcrorum immunitas. Nunc eo processit habendi rabies, ut nihil sit usquam in rerum natura neque sacrum neque profanum, unde non aliquid fenoris extundatur idque non solum a principibus, verumetiam a sacerdotibus. Olim sub tyrannis etiam, sed rudibus adhuc et nondum satis quid esset tyrannis intellegentibus, vel haec omnium erant communia : maria, flumina, viae publicae, ferae. Nunc optimates quidam, quasi soli sint homines vel dii potius, omnia sibi vindicant. Cogitur miserrimus nauta vel cum periculo cursum flectere et ad insolentissimi praedonis arbitrium quidvis et facere et pati, ceu parum sit infelici cum fluctibus et ventis rem habere, nisi tales quoque tempestates accesserint. Occurrit portus, aliquid extorquetur ; transeundus pons est, dandum est. Trajiciendum flumen, sentis principum jus ; est tibi sarcinula, redimenda est a sacrilegis illis, et quod his est multo crudelius, miserrimae plebis genius fraudatur et toties decimis ac vectigalibus arroduntur pauperum alimenta. Non est fas ex agris tuis convehere frumentum nisi decimatum. Non molis, non pinsis, nisi rursus arrosum. Vina non importantur, nisi saepius decimata. Non recondis in cellam, nisi dimidium aut certe quadrantem totius precii seces Harpyis illis sceleratissimis. Apud quosdam ex cervisia, quam vocant, plus quam dimidium seponitur principi. Non mactas pecudem, nisi numeres exactoribus, non revendis equum tuo emptum aere, nisi penderis aliquid. Vidi, cum agerem rure Bononiensi Julio jam ejus urbis ditione potito extremae paupertatis agricolas, quibus universae facultates in duobus bubus erant ; nam horum labore totam familiam sustinebant pro singulis singulos ducatos dependere. Sunt apud quos liberum non est coire legitimum matrimonium, nisi vectigal solverit. Sed quid ego singula percensere coner ? Vincit omnem eloquentiam istorum rapacitas. Nihil est rerum unde non aliquid exprimant emolumenti. Nec modus est nec finis, quotidie novas exigendi vias excogitant et quicquid semel invasit per occasionem temporis, id mordicus retinent. Haec per se satis odiosa, dum per insolentes ministros odiosius exercentur, non mediocrem invidiam conciliant principibus, sed sese nihil indignum existimant, unde colligatur emolumentum, hoc est unde fames accrescat tenuibus et procerum vel praedonum magis luxuries alatur. Neque desunt, qui e nocentum facinoribus haud mediocrem faciant quaestum legibus ceu retibus utentes. Jam quis est magistratus, quod officium, quae praefectura, quae non ematur apud complures ? Denique cum haec tam multa non possint explere vere pertusum dolium, hoc est principum fiscum, bellum praetexitur, colludunt duces, populus infelix ad medullas usque exugitur, perinde quasi principatus nihil aliud sit quam ingens negotiatio. Quanquam autem foedum est Christianos principes in hisce rebus inhumaniores videri quam ulli fuerint ethnici tyranni, tamen aliquanto minus execrandum hoc quam quod apud sacerdotes quoque, quibus oportebat omnem pecuniam esse vilissimam et quorum erat suas dotes gratis acceptas gratis item communicare, nihil non venale est, nihil immune. Quas non tragoedias movent pro suis illis decimis ? quam odiose divexant miseram plebeculam ? Non datur baptismus, hoc est non licet fieri Christianum, nisi numeres atque his praeclaris auspiciis fores ingrederis ecclesiae. Non comprobant matrimonium, nisi numeres ; non audiunt penitentium commissa, nisi sperent praemium. Sacrificant conducti, non psallunt gratis, non orant gratis, non imponunt manum gratis. Vix procul mota manu benedicunt, nisi dederis. Non consecrant saxum aut calicem nisi data mercede. Quin et illud vere pontificium munus docendi populum quaestu vitiatum est. Denique non impertiunt corpus Christi, nisi numeres. Ut ne dicam interim, quanta messis colligatur ex litibus, ex dispensationibus — sic enim vocant — ex condonationibus, quas vulgus appellat indulgentias, e conferendis sacerdotiis, confirmandis episcopis et abbatibus. Sed quid apud istos gratuitum sit, apud quos emitur et sepultura, etiam in alieno solo ? Apud ethnicos miserae plebi stabat commune sepulcrum ; erat ubi gratis, quos velles, sepelires. Apud Christianos nec mortuis operiri terra licet, nisi a sacerdote tantulum spacii conduxeris et pro precii modo dabitur locus amplus ac magnificus. Si plurimum numeraris, in templo proxime summum altare licebit putrescere ; sin parce dederis, inter plebeios sub dio complueris. Turpe, si precium acciperent oblatum ; nunc jus suum vocant et dictu mirum quanta exigant improbitate. Barbarus ille et gentilis Hebron offert Abrahae, ignoto hospiti, gratuitum sepulcri munus et vix adduci precibus potest, ut oblatam accipiat pecuniam ; et sacerdotes sepulturae jus vendimus in alieno ? Vel potius quod publicum est, id ceu privatum aere locamus ? Atque hujusmodi messem nulli metunt avidius quam hi, qui nihil serunt populo, sed toti sibi vivunt aut certe principi. Alii cantionem illam nobis occinunt : Dignus est operarius mercede, perinde quasi nihil intersit inter episcopum et conductum militem aut fossorem. Serviles operae praemio pensantur. Pincipum et sacerdotum munus sublimius est, quam ut mercede sit aestimandum.

Index Adagiorum