I. 9. Celerius elephanti pariunt. xi

Sunt quibus hoc quoque inter adagia videtur adnumerandum, quod scriptum est apud Plinium Secundum in praefatione Historiae mundi. Nam de grammaticis, inquit, semper expectavi parturiri adversus libellos meos, quos de grammatica edidi et subinde abortus fecere jam decem annis, cum celerius etiam elephanti pariant. Hactenus Plinius. Itaque cunctationem immodicam et quorundam nimis lenta molimina his verbis licebit significare. Porro de elephantorum partu Plautus in Sticho :

Audivi saepe hoc vulgo dicier

Solere elephantum gravidam perpetuo decem

Esse annos.

Huic astipulatur Plinius libro octavo : Decem annis gestare in utero vulgus existimat. Etiamsi Aristoteles biennio parere putat nec saepius quam semel singulos gignere. Theophrastus refert arborem quandam Indicam non ferre ante centum annos. Latinis parturire dicuntur, qui moliuntur animoque destinant aliquid. Proinde licebit adagium etiam in hanc vertere formam Quando tandem paries, obsecro, quod tot jam annos parturis, ut nec elephanti diutius ?

Index Adagiorum