I. 9. Flere ad novercae tumulum. x

Πρὸς τὸν μητρυιῆς τάφον δακρύειν, id est Ad novercae tumulum lacrimari, est simulare gestu dolorem, cum re gaudeas. Neque enim consentaneum est privignum moleste ferre novercae mortem, nihilo secius tamen officii causa nonnunquam ad tumulum illacrimat. Quod idem de divitis heredibus non inconcinne dicetur, in quos extat Publianus ille mimus cum primis elegans :

Heredis fletus sub persona risus est.

Index Adagiorum