I. 9. Per medium anulum traharis oportet. vii

Διὰ δακτυλίου δεῖ σε ἑλκυσθῆναι, id est Per anulum trahendus es. In eum quadrabit, qui sit vehementer extenuato gracilique corpore seu morbo seu cura seu studio seu qua alia re. Aristophanes in Pluto :

Διὰ δακτυλίου μὲν οὖν ἔμεγ᾿ ἂν διελκύσαις,

id est

Itaque profecto per anulum me traxeris.

Verba sunt anus volentis se videri usqueadeo maceratam atque exhaustam dolore, ut per anulum trahi posset. Equidem opinor adagium esse sumptum a lusu, quo ovum aceto maceratum per anulum trahitur. Cujus rei meminit Plinius lib. X, cap. LX. Magicum erat aliquid per anulum trajicere. Nam cerebrum caprae per anulum aureum trajectum, prius quam lac daretur infantibus, instillabatur contra comitiales caeterosque infantium morbos, veluti testatur idem libro vigesimooctavo, capite decimo.

Index Adagiorum