I. 9. Timidior Pisandro. iii

Δειλότερος Πεισάνδρου, id est Timidior Pisandro. Dicebatur olim et hoc in immodice formidolosos. Aiunt autem Pisandrum fuisse quempiam prodigiosa timiditate, adeo ut anxius esset, ne suam ipsius animam alicubi videret, quae se vivum reliquisset. Idem videtur esse cum illo Ciceronis : Umbram suam metuere.

Index Adagiorum