I. 9. Timidior es prospiciente. ii

Δειλότερος εἶ τοῦ παρακύπτοντος, id est Formidolosior es eo, qui prospectat. Dicitur in hominem supra modum pavidum. Id ortum aiunt ex hujusmodi fabula. Quidam natura timidus audita Herculis fama abdiderat se prae metu in specum quendam ; deinde cum aliquando prospectaret et Herculem forte fortuna praetereuntem vidisset, immodico metu exanimatus est ac protinus diriguit in saxum versus, quod adhuc visitur specie viri velut a specu prospicientis. Unde τὸν παρακύπτοντα, saxum illud vocant. Suidas auctor meminit et Zenodotus, quemadmodum et mox sequentis.

Index Adagiorum