I. 1. Prora et puppis. viii

Πρῶρα καὶ πρύμνη, id est Prora et puppis. M. Tullius libro Familiarium epistolarum ultimo scribens ad Tironem suum paroemiam hanc refert his verbis : Mihi prora et puppis, ut Graecorum proverbium est, fuit a me tui dimittendi, ut rationes meas explicares. Prora itaque et puppi summam consilii nostri significamus, propterea quod a prora et puppi, tanquam a capite et calce, pendeat tota nauis. Apud Graecos invenio pronuntiatum hoc pacto : Τὰ ἐκ πρώρας καὶ τὰ ἐκ πρύμνης ἀπόλλυται, id est A prora pariter atque a puppi pereunt siue prora pariter ac puppis perit, hoc est ad internecionem. Philostratus in Heroicis : Ἀλλὰ δεῖ προσδεδέσθαι τῇ νηί, καθάπερ τὸν Ὀδυσσέα, εἰ δὲ μή, καὶ τὰ ἐκ πρώρας φασὶ καὶ ἐκ πρύμνης ἀπολεῖται, id est Sed oportet Ulyssis in morem naui alligatum esse, alioqui et prora, quod dici solet, et puppis perit. Consimili figura dictum est in Apocalypsi : Ἐγώ εἰμι ἄλφα καὶ ὦ, Ego sum alpha et ω. Ego sum rerum omnium summa. Omnia proficiscuntur a me velut a fonte, et ad eundem omnia referuntur tanquam ad felicitatis portum. Nam alpha, α, Graecis prima litera est, ω magnum postrema. Neque dissidet hinc illud Theocriticum in Encomio Ptolemaei :

Ἀνδρῶν αὖ Πτολεμαῖος ἐνὶ πρώτεσσι λεγέσθω

Καὶ πύματος καὶ μέσσος,

id est

Ast hominum in numero decantetur Ptolemaeus

Primus et ultimus ac medius.

Item Vergilianum illud : A te principium, tibi desinet. Huc pertinet quod Demosthenes pronuntiationem τὸ πρῶτον, τὸ δεύτερον καὶ τὸ τρίτον esse dixit universam eloquentiam intelligens. Plato De legibus libro quarto : Ὁ μὲν δὴ θεός, ὥσπερ καὶ ὁ παλαιὸς λόγος, ἀρχήν τε καὶ τελευτὴν καὶ μέσα τῶν ὄντων ἁπάντων ἔχων, id est Jam deus quidem ipse, quemadmodum vetusto verbo dicitur, tum initium tum finem tum medium rerum omnium complectens. Plutarchus in commentario De liberis educandis : Ὅτι ἓν πρῶτον καὶ μέσον καὶ τελευταῖον ἐν τούτοις κεφάλαιον ἀγωγὴ σπουδαία καὶ παιδεία νόμιμός ἐστι, id est Quod una res primum et medium ac postremum hic caput est, proba institutio legitimaque eruditio. Aristoteles libro Rhetoricorum tertio refert ex Alcidamante quodam, qui philosophiam legum vallum ac fossam appellarit, omne legum praesidium in philosophia situm innuens. At philosophus eam metaphoram tanquam duram ac frigidam damnat, quasi vero non durior sit illa superior Πρῶρα καὶ πρύμνη. Verum in oratione seria fortassis vitiosae fuerint, in adagiis non item offendit durities, ut quae saepenumero vel aenigmatum simillima sint eaque ferme laudatissima videantur, quae paulo longius detorta fuerint. Proinde quoties summam totius negotii et omne momentum praesidiumque significabimus, proram et puppim aut fossam et vallum dicemus, ut pietas studiorum nostrorum prora et puppis esse debet. Quibusdam omnium rationum prora et puppis est pecunia. Adversus Carthaginiensium vim Scipio fossa pariter et vallum erat, id est praecipuum tutamentum.

Index Adagiorum