I. 8. Vel capra mordeat nocentem. xcvii

Κἂν αἲξ δάκῃ ἄνδρα πονηρόν, id est

Mordebit vel capra nocentem.

Ita reperitur in collectaneis Diogeniani. Sensus nihil discrepat a proximo. Nam capra minime alioqui mordax est, nisi quod improbis omnia sunt infesta. Suidas indicat orthographiam : cum enim ad corpus refertur, hoc est cum significat hominem afflictum ac miserum, vult primam acui πόνηρος, unde et πονήρως ἔχειν dicuntur, quibus res sunt adversae et Aristophanes in Pluto :

Πονήρους γ᾿ εἶπας ἡμῖν ξυμμάχους,

id est

Auxilia nobis misera sane praedicas.

Cum ad animum, ultimam acui πονηρός, id est improbus et πονηρῶς improbe. Nam cum dicimus πονηροῦ κόμματος καὶ πονηρὸν ὕδωρ, quod hominis est, ad rem inanimam transferimus, quemadmodum frigus sceleratum et fallaces divitias dicimus.

Index Adagiorum