I. 8. Virum improbum vel mus mordeat. xcvi

Κἂν μῦς δάκοι ἄνδρα πονηρόν, id est

Scelerosum mordeat et mus.

Hemistichium heroicum, quo significatum est quacunque ratione vindictam non deesse malis, sed eos aliquo pacto meritas dare poenas. Competit et in eos, qui de re quamtumvis frivola rixam movent seque laesos queruntur et offensos simulant, ne quid dent. Id quod nuper cuidam accidit apud Britannos medico, mihi ut patria communi ita et amicitia conjunctissimo. Libet enim obiter hanc fabulam inserere. Civem quendam Londoniensem, virum egregie nummatum et habitum adprime probum, arte curaque sua liberarat, non sine suo ipsius periculo. Nam is pestilentissima febre tenebatur. Et, ut fit in periculis, medico montes aureos fuerat pollicitus, si non gravaretur sibi in tanto vitae discrimine dexter adesse, obtestatus et amicitiam, quae illi cum eo intercedebat. Quid multis ? Persuasit et juveni et Germano. Adfuit. Nihil non fecit. Revixit ille. Ubi verecunde de pecunia medicus admonuisset, elusit nugator negans de mercede quicquam addubitandum, caeterum arcae nummariae clavem penes uxorem esse. Et nosti, inquit, mulierum ingenium. Nolo sentiat tantam pecuniae summam a me datam. Deinde post dies aliquot hominem obvium forte factum, jam nitidum et nulla morbi vestigia prae se ferentem, appellavit et nondum datae mercedis admonuit. Ille constanter asseverare pecuniam suo jussu ab uxore numeratam esse. Medicus negare factum. Hic vide, quam ansam bonus ille vir arripuerit. Cum forte medicus eum Latine numero singulari appellasset, ibi velut atroci lacessitus injuria, Vah, inquit, homo Germanus tuissas Anglum ? Moxque velut impos animi prae iracundia caput movens diraque minitans subduxit sese. Atque ad eum modum honestus ille civis elusit dignus profecto quem sua pestis repetat. Risimus quidem fabulam nec tamen sine dolore propter indigne frustratum amicum nec sine tam insignis ingratitudinis admiratione. Referunt gratiam leones in periculis adjuti. Meminerunt officii dracones, homo homini, amicus amico, sic merito pro mercede, quae nulla satis digna rependi poterat, ludibrium reponit. Atque haec in facti detestationem diximus, non gentis odium. Nec enim par est ex hoc uno nebulone Britannos omneis aestimari. Refertur adagium inter Graeca epigrammata :

Φασὶ παροιμιακῶς κἂν μῦς δάκοι ἄνδρα πονηρόν,

id est

Vulgo aiunt vel murem etiam mordere scelestum.

At is, quisquis est — nam incertus auctor — invertit proverbium dicens bonos viros vel a mure morderi, malis ne draconem quidem audere dentes admoliri, hoc est insontibus passim noceri, propterea quod ii impune laedi posse videantur, utpote non relaturi injuriam.

Index Adagiorum