I. 8. Sapientum octavus. xc

Huic per omnia simillimum est illud Horatianum in Sermonibus Sapientum octavus. In eum, qui sibi multum tribuat in sapientia. Numerantur enim apud Graecos septem sapientes eorumque apophthegmata oraculorum vice celebrantur, etiamsi de nominibus magna inter scriptores varietas est. De numero certe constat inter omneis, unde per ironiam sapientem octavum dicebant dignum, qui septem illis adderetur. Horatius : Haec mihi Stertinius, sapientum octavus. Item Ausonius :

Sapiensque supra Graeciae septem viros

Octavus accessit sophos.

Index Adagiorum