I. 8. Deorum cibus. lxxxviii

Θεῶν τροφή, id est Deorum cibus. De praelautis epulis dicebatur, propterea quod Homerus fingit deos nectare atque ambrosia victitare nec ob id unquam senescere. Tranquillus in Nerone Parricidia, inquit, et caedes a Claudio exorsus est. Cujus necis etsi non auctor, at conscius fuit. Neque dissimulavit, ut qui boletos, in quo cibi genere venenum is acceperat, quasi deorum cibum proverbio Graeco collaudare sit solitus. Horatius in Epistolis : O noctes coenaque deum. Aristophanes in Ranis ἐς μακάρων εὐωχίας, regum aulica convivia significans.

Index Adagiorum